Domande - lezione del 28 settembre

1) Cosa significa ispirazione elegiaca?

2) Il furor

3) I disobbedienti nel mito e nella vita.

4) Parole chiave per delineare la concezione dell'universo di Ovidio nei seguenti versi: 

In nova fert animus mūtātās dīcere formās corpora: dī, coeptīs (nam vōs mūtāstis et illās) adspīrāte meīs prīmāque ab orīgine mundī ad mea perpetuum dēdūcite tempora carmen. 5. Ante mare et terrās et, quod tegit omnia caelum ūnus erat tōtō nātūrae vultus in orbe, quem dixēre Chaos, rudis indīgestaque mōles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eōdem non bene iunctārum discordia sēmina rērum. 10. Nullus adhūc mundō praebēbat lūmina Tītan, nec nova crescendō reparābat cornua Phoebē, nec circumfusō pendēbat in āëre tellūs ponderibus lībrāta suīs, nec bracchia longō margine terrārum porrexerat Amphītrītē, 15. Utque erat et tellūs illīc et pontus et āër, sīc erat instabilis tellūs, innābilis unda, lūcis egens āër: nullī sua forma manēbat, obstābatque aliīs aliud, quia corpore in ūnō frīgida pugnābant calidīs, ūmentia siccīs, 20. mollia cum dūrīs, sine pondere habentia pondus. /  Hanc deus et melior litem natura diremit. / Nam caelo terras et terris abscidit undas / et liquidum spisso secrevit ab aere caelum; / quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, / dissociata locis concordi pace ligavit. / Ignea convexi vis et sine pondere caeli / emicuit summaque locum sibi fecit in arce; / proximus est aer illi levitate locoque; / densior his tellus elementaque grandia traxit / et pressa est gravitate sua; circumfluus umor / ultima possedit solidumque coercuit orbem. / Sic ubi dispositam quisquis fuit ille dearum / congeriem secuit sectamque in membra redegit, / principio terram, ne non aequalis ab omni / parte foret, magni speciem glomeravit in orbis, / Tum freta diffundi rapidisque  tumescere ventis / iussit et ambitae  circumdare litora terrae. / Addidit et fontes et stagna immensa lacusque, / fluminaque obliqui cinxit declivia ripis; / quae diversa locis partis sorbentur ab ipsa, / in mare perveniunt partim campoque recepta / liberioris aquae pro ripis litora pulsant. 


Commenti

Post popolari in questo blog

IL SORRISO - RIASSUNTO MODELLO (CIRCA 200 PAROLE)

LA CARRIOLA DI PIRANDELLO: RIASSUNTO E COMMENTO

DOMANDE E RISPOSTE ODISSEA VOSTRE (corretto)